M.p.th.f.69 Scan 24 (11v)

<< zurück blättern       vorwärts blättern >>


Transkription:

Aut scandalizatur aut infirmatur, tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo. Bea-
tus, qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat. Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est,
quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est. Debemus autem nos firmiores
inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Unusquisque vestrum proximo
suo placeat in bonum ad aedificationem; etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est:
"inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me". Quaecumque enim scripta sunt ad
nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem
habeamus. Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum
Iesum Christum, ut unianimes uno glore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. propter quod
suscipite invicem sicut et Christus suscepit vos, in honorem Dei. Dico enim Christum Iesum minis-
trum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones
patrum; gentes autem super misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est: "propter hoc con-
fitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo". Et iterum dicit: "Laetamini, gentes, cum ple-
be eius". Et iterum: "Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificate eum omnes populi."Et rursus Esaias
ait: "Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt". Deus autem spei replead
vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. Certus sum autem,
fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia,
ita ut possitis alterutrum monere. Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tam-
quam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
ut sim minister Christi Iesu in gentibus, sanctificans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium
accepta sanctificata in Spiritu Sancto. Habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum; non enim audeo
aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo
et factis, in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti, ita ut ab Hieru-
salem per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, sic autem
hoc praedicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fun-
damentum aedificarem, sed sicut scriptum est: "Quibus non est adnun